라틴어 문장 검색

Sed hoc sicut primo diximus, necessitatem rebus non imponit, sed facile mutabilem inclinationem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 16:3)
Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos, nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:1)
Plerique tamen per angustas semitas sparsi, periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti, revoluta iam luce, redintegratis viribus agmini quisque proprio sese consociavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:4)
sin resistitis ad seditionum revoluti dedecora pristinarum, iam pergite.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 6:2)
Hocque alte considerate, eruditis concinentibus multis, effectum est, ut ad unum distinctumque exitum, circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta, nulloque errore deinceps obumbrata, ratio caelestis appareat et menses tempora retineant praestituta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 11:1)
Et quoniam cum Constantis principis actus componerem, motus adulescentis et senescentis oceani, situmque Britanniae, pro captu virium explanavi, ad ea quae digesta sunt semel, revolvi superfluum duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 4:1)
Quaesitus in unum impiorum hominum globus, imitatus rationalis officium, ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone, civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis, ut proscripti iussique interfici, cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares, hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 13:1)
Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti veloces, vivereque assueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, ad genuinos turbines revoluti sunt, hanc causam praetendentes ut seriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 2:1)
Namque si superiores vel recens praeteritae revolvantur aetates, tales tamque tristes rerum motus saepe contigisse monstrabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 11:2)
nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas oratio reuoluenda est.
(아풀레이우스, 변명 94:1)
Hanc experrectus imaginem diu diuque apud cogitationes meas revolvebam quid rei portenderet, praesertim cum nullum unquam habuisse me servum isto nomine nuncupatum certus essem;
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:2)
Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur observaverunt, procedat, inquit, haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 9:1)
id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 12:1)
Quin et hoc ab omnibus credi expetebat (ut hoc modo invidiam et contradictiones ad ea quae animo revolvebat facilius restingueret), cum tamen apud se secreto statuisset ad consummationem matrimonii non procedere donec solennis sua inauguratio et comitia parliamentaria celebrata essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 13:6)
Rex sane in rebus Hiberniae constituendis minus impiger et providus fuerat, neque magistratus et consiliorios suos in illo regno mutaverat, aut alios sibi probatos et fidos caeteris immiscuerat ut facere debuerat, praesertim cum inclinationem eius populi erga familiam Eboracensem satis nosset, quamque etiam lubricus esset eius regni status, et ad res novas amplectandas pronus magis multo quam Anglia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION